Ignis
Ignis, concupiscentia, ut supra: “Quis abscondit ignem in sinu suo?” quod nemo potest illicitam in corde suo concupiscentiam occultare, quin eius virtutes destruantur. Ignis poena aeterna, ut in Iob: “Devorabit eum ignis, qui non succenditur.” quod reprobum quemlibet ignis gehennae, qui non consumitur, exuret Ignis urens, est spiritus fervens, dicente psalmo: “Qui facis angelos tuos spiritus,” quod spirituales viros constituis nuntios veritatis: “et ministros tuos, ignem urentem,” quod spiritu ferventes facis tibi servientes. Item: “Qui facis angelos tuos spiritus.” quod qui sunt incorporei spiritus, quando vis, nuntii fient tuae vocis, “et ministros tuos ignem urentem,” quod etiam Seraphim in ministerium tuum mittis, ardens interpretatur. Ignis, indignatio dicitur, iuxta illud: “Concaluit cor meum intra me,” quod inquietum coepit esse, “et in meditatione mea exardescet ignis,” quod mentem corrodit fervens indignatio. Timeo enim sanctum dare canibus: timeo enim cibaria negare conservis, et dum de hac fluctuatione tacendi et dicendi meditor, ut frustra indignor. Ignis nomine cupiditas intelligitur, dicente David: “Vox Domini intercidentis flammam ignis,” quod praedicatio Christi destruit furorem ignitae cupiditatis. Ignis iracundos exprimit, iuxta illud: “Ignis, grando, nix, etc., laudent nomen Domini, “dracones virulentissimi sunt desperatissimi. Ignis, iracundi; grando, persecutores; nix, hypocritae; glacies, obdurati; spiritus procellarum, tumultuosi, hi nimirum faciunt verbum Dei sive conversi complendo iustitiam, sive incorrecti, debitam patiendo miseriam. Ignis aeternus omne dicitur, de quo per psalmum: “Cadent super eos carbones,” quod malos oppriment in iudicio sancti zelo Dei ferventes: “In ignem deiicies eos,” comparatione sanctorum damnatos: “In miseriis non subsistent,” sed sine defectu deficient. Igne intellige divinitatem vitia nostra consummantem. Unde in lege praeceptum est, quod Aaron carbones vivos ex igne altaris susceptos, thuribuloque aureo impositos in sancta sanctorum deferret, et Deo thus adoleret. Aaron Christus est, sacerdos sacrificium, carbones vivi validae virtutes, ignis altaris deitas Patris, thuribulum aureum, cor divina sapientia plenum et igne passionis excoctum: Sancta sanctorum regna coelorum. Thus adolere Deo, est acceptabiles Patri offerre preces.