Auris
Auris est Dei potentia, ut in Psalmis: “Praeparationem cordis eorum audivit auris tua,” id est, occulta eorum penetravit potentia tua. Auris, clementia, ut in Psalmis: “Et auris eius,” id est, pietas eius, “ad preces eorum.” Auris, doctor Ecclesiae, ut in Parabolis: “Auris, quae audivit increpationes vitae, in medio sapientum commorabitur,” quod qui libenter audit increpationes docentium, plerumque usque ad cathedram doctorum conscendit. Auris, mens hominis, ut in Exodo: “Perforabitque aurem eius subula,” id est, mentem eius illustrabit verbo Dei. Auris, intellectus cordis, ut in Iob: “Nonne aure tua verba diiudicat?” quod verba, quae sonant extrinsecus, discernit intellectus cordis intrinsecus. Auris, quilibet subiectus, ut in Parabolis: “Aurem audientem, et oculum videntem Dominus fecit,” quod Deus utriusque est conditor, et subiecti videlicet obedientis, et praelati imperantis. Auris pro occulto accipitur, ut in Evangelio: “Quod in aure auditis, praedicate super tecta,” id est, quod in occulto suscipitis, effundite in publico. Auris, contemplatio interna, ut in Iob: “Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius,” id est, occulte percepit contemplatio mea signa internae et divinae allocutionis. Per aurem obedientia, ut in Evangelio: “Qui habet aures, audiat, id est, qui obedire vult, verba mea auscultet. Per aurem, pura intelligentia, ut in Psalmis: “Aures autem perforasti mihi,” id est, perfecte me intelligere fecisti, quid velles. Per aurem, iudicia divina, ut in Isaia: “In auribus meis haec dicit Dominus,” id est in iudiciis meis haec sunt.