Corvus
Corvus est praedicator, ut in Iob: “Quis praeparat corvo escam suam?” id est, quis dat praedicatori, ut pasci possit in obedientia subiectorum. Corvus, contumax quilibet et procax, ut in Genesi: “Emisit corvum, qui non est reversus,” quod eiicitur ab Ecclesia procax et contumax, et damnatur. Corvus, quilibet humilis, ut in Cantico: “Comae eius nigrae quasi corvus,” quod populi fideles, qui Christo capiti inhaerent, in oculis suis humiles sunt. Per corvos praedicatores, ut in Parabolis: “Effodiant eum corvi de torrente,” id est, auferant blasphemum praedicatores fluentis doctrinae resistentes. Per corvum gentiles, ut in Psalmis: “Et pullis corvorum invocantibus eum,” id est, filiis gentium invocantibus vel quaerentibus eum.