Currus
Currus est coetus sanctorum, ut in psalmo: “Currus Dei decem millibus,” quod sancti in lege perfecti sunt. Currus, magna peccata, ut in Exodo: “Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare,” quod tam parva, quam magna peccata Dominus obruit in baptismo. Currus, praelatus mansuetus, ut in libris Regum: “Currus Israel,” id est, populum Israel per mansuetudinem portans. Per currum res mundi instabiles, ut in Psalmis: “Hi in curribus,” id est, delectantur in rebus volubilibus.