Spolia
Spolia sunt eloquia divina, ut in Genesi: “Et vespere dividet spolia,” id est, ad extremum verba praedicabit divina. Spolia, viri sancti, ut in Psalmis: “Et speciei domus dividere spolia,” quod Ecclesiae sanctae viri sancti plures modos sanctitatis sortiuntur. Spolia, peccatores, ut in Evangelio: “Et spolia eius distribuet,” quod Dominus multos per gratiarum suarum dona dimisit, quos diabolus per peccati lucrum acquisivit.