Cedrus
Cedrus est divinitas, ut in libro Regum: “A cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete,” id est, de divinitate, quae regnat in coelo, usque ad humanitatem, quae processit ex virgine. Cedrus, Christus, ut in Cantico: “Electi vero cedri,” quod alienus est Christus a corruptione peccati. Cedrus, lignum sanctae crucis, ut in Isaia: “Dabo in desertum cedrum, id est, faciam in Ecclesia esse venerabile lignum crucis. Cedrus, altitudo sanctorum, ut in psalmo: “Sicut cedrus Libani multiplicabitur,” quod vir sanctus per incrementum internae gratiae in celsitudinem iustitiae erigitur. Cedrus, fides Christi, ut in Ecclesiastico: “Sicut cedrus exaltata sum in Libano,” quod fides Christi in magna veneratione habetur in mundo. Per cedros angeli, ut in Ezechiele: “Cedri non fuerunt illo altiores,” quod primo illo angelo non fuerunt caeteri altiores. Per cedros gentiles, ut in psalmo: “Vox Domini confringentis cedros,” id est, Christi praedicatio humiliantis ad fidem gentiles elatis. Per cedros Iudaei, ut in psalmo: “Confringet Dominus cedros Libani,” id est, humiliabit Iudaeos gloriantes in candore saeculi, quod Libanus interpretatur candidatio. Per cedrum superbus quilibet, ut in psalmo: “Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum Libani,” id est, intuitus sum pravum hominem efferentem se et extollentem ad instar praecedentium superborum. Per cedros saeculares potentes, ut in psalmo: “Et cedri Libani, quos plantavit,” id est, illos refecit nonnunquam Dominus spiritualiter, quod, quamvis saeculares sunt, in fide tamen radicati sunt.