Ebur
Ebur est vita sanctorum Patrum, ut in Ieremia: “Rubicundiores ebore antiquo,” sanctiores quod erant antiqui patres. Ebur, incorruptio carnis Christi, ut in Cantico: “Venter eius eburneus,” id est, corpus eius a corruptione peccati alienum. Ebur, castitas: “Collum tuum sicut turris eburnea,” quod sanctos Ecclesiae praedicatores et sublimitas contemplationis et nitor commendat castitatis. Ebur, fortitudo, ut in libris Regum: “Fecit Salomon thronum de ebore,” quod noster pacificus de fortitudine sanctorum suam Ecclesiam construxit.