Lapis
Lapis Christus intelligitur, de quo in Zacharia legitur: “In uno lapide septem oculi sunt,” quod in Christo plenitudo donorum spiritualium habitat. Hunc lapidem et Daniel de monte sine manibus intellexit, ut hic est Christum de populo Iudaeorum sine opere coniugali progenitum, qui postea in montem magnum factus implevit universam faciem terrae: quod tam gentes, quam Iudaeos fecundaverat verbo doctrinae suae. Lapides intelliguntur prophetae, iuxta illud: “Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius,” videlicet Sion: quod prophetae placuerunt apostolis, dicta illorum per Spiritum sanctum intelligentibus: “Et terrae eius miserebuntur,” hoc est, inferioribus Iudaeorum per doctrinam Apostolorum misericordia impendetur, vel synagogae placuerunt Apostolis: unde et inferioribus eius miserti sunt. Vel per lapides, prophetas, ut in libris Regum: “Lapides grandes in fundamento templi,” quod super prophetas vita et scientia insignes sancta Ecclesia fundata est. Lapis, lex, quae scripta est in lapide tantum, ut psalmus de Christo loquitur, quod etiam membris captatur: “In manibus portabunt te, ne forte offendas pedem tuum;” quod membra sua ministris suis et auxiliis suis minabunt, ne legem carnaliter intelligant, ne spiritualiter intellectum complere negligant, ne legi implendae timore poenae, sed amore iustitiae. Hoc dixit tentator Christo, de divinitate eius dubitans; volebat autem diabolus, utrum vere homo tantum esset, ex hoc probare: si auxilio angelorum, quasi sibi necessario deorsum missus allevetur, angeli ergo Deo ministrabant, non ex necessitate, quasi impotenti, sed quasi ex officio: nec ideo illum ad coelum ascendentem portabant, quod caderet, si non portarent; sed ut ministerium debitae subiectionis impenderent. Pedem, dicit mentis affectionem. Lapis, diabolus, qui durus est per impoenitentiam et ponderosus per iniquitatem: de quo Moyses dicit in cantico Exodi: “Electi principes eius submersi sunt in mari,” quod ministri diaboli et sublimiores per adventum Christi demerguntur in ardenti inferno: “Abyssi operuerunt eos,” quod profunda malitia depressit eos: “descenderunt in profundum, quasi lapis,” hoc est, sine spe resurrectionis, ad instar durissimi lapidis. Lapis, quilibet iniquus, ut in Apocalypsi: “Et sustulit unus angelus fortis lapidem, quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon, illa magna civitas,,” etc. Angelus, Christus, paternae vocis nuntius, fortis est, cui nemo resistere potest. Unde, “Cui similis nemo invenitur.” Lapis, quilibet impius propter duritiam cordis et peccatorum pondus, qui molaris asseritur propter volubilitatem saecularium rerum, quam sequitur tantum, in Psalmis: “In circuitu impii ambulant.” Magnus etiam dicitur, propter potentiam; quod nonnunquam bonorum etiam dominatur. Mare est infernus ardens: Babylon, collocatio malorum, sicut igitur angelus lapidem in altum tulit, et magno impetu in mare misit: ita Christus nonnunquam malos honoribus et dignitatibus elevat, ut in poenis inferni gravius demergat. Reprobi enim quanto plus exaltantur, tanto gravius cadent, si non prius humilientur. Vel ita: sustulit angelus lapidem magnum, quasi molarem, et volubilem mittit in infernum. Lapis, duritia cordis, ut in Evangelio: “Nunquid lapidem dabit illi?” Fundamenta civitatis omni lapide pretioso ornata: quod prophetae et apostoli omni virtutum stabilitate decorantur. Per lapides praedicatores, ut in Isaia: “Ecce sternam per ordinem lapides tuos,” id est, ordinate praedicatores tuos locabo. Per lapides, mentes sanctorum, ut in Iob: “littus sapphiri, lapides eius,” quod mentes fidelium coelestia cogitant. Per lapides religiosi, ut in Ieremia: “Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum,” quod nonnulli, qui religiosi esse debuerunt, plus quam saeculares terrenis negotiis implicantur. Per lapides apostoli, ut in Exodo lapides duodecim in rationali pontificis erant: quod duodecim apostoli in fide Christi excellentes erant. Per lapides, gentiles, ut in Evangelio: “De lapidibus istis suscitate filios Abrahae,” id est, de gentibus, figuratis per lapides istos, id est, quos ante vos ducis veros fideles.