Vincula
Vincula sunt infirmitates humanitatis assumptae in Christo, ut in Iob: “Et vincula eius quis solvit ?” quod per resurrectionem, gratiam omnem Deus Pater in Christo infirmitatem mutavit in virtutem. Vincula, peccata, ut in Psalmis: “Dirupisti vincula mea,” id est, dissolvisti peccata mea.