Calamus
Calamus est Christus, ut in psalmo: “Lingua mea calamus scribae,” quod, quos discipulos Christus docuit, Spiritus sanctus eorum cordibus inspiravit. Calamus, quilibet praedicator, ut in Isaia: “Orietur in ea viror calami,” id est, in Ecclesia doctor praedicatorum. Calamus, gentilitas, ut in Isaia: “Calamum quassatum non conteret,” id est, infirmum gentilem populum non condemnabit.” Calamus, hypocrita quilibet, ut in Iob:” In secreto calami Behemoth dormit,” quod in mente simulanti diabolus quiescit. Calamus, dispositio Dei, ut in Ezechiel: “Calamus mensurae in manu eius,” quod in potestate sua habet Deus disponere omnia. Per calamum praedicatores, ut in Exodo: “In hastili calami et scyphi,” quod in Ecclesia sunt praedicatores et auditores.