Pellis
Pellis est motus carnis, ut in Iob: “Pelle et carnibus vestisti me,” id est, motu et sensibus carnis circumdedisti me. Pellis, veritas corporis nostri, ut in Iob: “Rursum circumdabor pelle mea,” id est, rursum apparebo in veritate corporis mei. Pellis, modica adversitas, ut in Iob: “Pellem pro pelle,” et ideo haec pauca adversa suscipit aequanimiter, quod maiora pati pertimescit. Pellis, ipsa superficies actionis nostrae, ut in Levitico: “Sacerdos qui holocaustum, pellem habebit,” quod solus exterior in bono opere homini deputatur. Pellis, infirma mundi, ut in Iob: “Nunquid implebis sagena pelle eius,” quod infirma mundi huius, qui hosti adhaerebant, Dominus elegit, et ex eis Ecclesiam suam constituit. Pelles, sanctae feminae, ut in Iob: “Pelli meae consumptis carnibus (1026A),” id est, devotis mulieribus me circumdantibus, fugientibus discipulis, qui propriores esse videbantur, adhaesit robur passionis meae. Pellis, litteralis intellectus, ut in Levitico: “Detractaque pelle hostiae artus in frustra concident,” quod praedicatores sublato velamine litterae interiora subtiliter scrutari debent. Pellis, mortalitas hominis, ut in Psalmis: “Extendes coelum sicut pellem,” quod per ora mortalium praedicatorum sacram nobis Dominus Scripturam reseravit. Pelles, corpora martyrum, ut in Exodo: “De pellibus arietum rubricatis,” id est, de corporibus sanctorum martyrizatis. Per pelles, antiqui patres, ut in libris Regum: “Ambulabam in medio pellium,” quod in antiquis patribus Dominus habitabat. Per pelles virtutes corporales, ut in Ieremia: “Subito vastatae sunt pelles meae,” id est, repente sunt interruptae exteriores cicatrices meae. Per pelles cives coelestes, ut in Cantico: “Sicut pelles Salomonis,” quod spiritualem decorem, quem cives coelestes possident, anima devota et in praesenti ex parte habere studet. Per pelles reprobi, ut in cantico Habacuc: “Turbabuntur pelles terrae Madian,” id est, reprobi in iudicio damnati punientur, quod Madian de iudicio interpretatur.