Clypeus
Clypeum est vexillum crucis, ut in libro Iosue: “Leva clypeum, qui in manu tua est,” id est, exige in mundo crucem, quae in potestate tua est. Clypeus verbum excusatorium, ut in Iob: “Vibrabit hasta et clypeus,” quod praedicatorem bonum verbis detractationis et excusationis mali invadunt. Clypeus, superbia, ut in libris Regum: “Clypeus aereus tegebat humeros eius,” id est, rigida elatio est in iis qui summi in corde diaboli sunt. Clypeus, munimina virtutum, ut in Cantico: “Mille clypei pendent ex ea,” quod per sancta virtutum munimina in Scriptura nobis sacra ostenduntur. Per clypeos viri sancti, ut in libris Machabaeorum: “Refulsit sol in clypeos aureos,” quod Christus illustrat viros religiosos. Per clypeum virtus patientiae, ut in Isaia: “Surgite principes, et accipite clypeos,” id est, vos, qui spiritualem geritis principatum, in patientia vestra possidebitis animas vestras.