Poma
Poma sunt prophetae, ut in Iob: “Quasi naves poma portantes,” id est, sicut patres veteres doctrinam prophetarum habentes. Poma, opera bona, ut in Cantico: “Cum pomorum fructibus,” id est, et bonorum operum virtutibus. Poma, praecepta utriusque Testamenti, ut in Cantico: “Omnia poma nova et vetera, dilecta mi, servavi tibi,” id est, omnia praecepta, tam Veteris quam Novi Testamenti, a te instituta esse credidi. Poma, insignia humanitatis, ut in Cantico: “Ut viderem poma convallium,” id est, ut eligerem suavitatem cordis humilis. Poma viri sancti, ut in Cantico: “Ut comedat fructum pomorum suorum,” id est, ut delectetur sanctitate electorum suorum.