Tunica
Tunica est caro Christi, ut in Levitico: “Vestitur sacerdos tunica linea,” id est, Christus induetur veste humana. Tunica, Ecclesia catholica, ut in Evangelio: “Erat autem tunica inconsutilis,” quod sancta Ecclesia unitati super omnia insistit, et scindi per scandala omnino devitat. Tunica, actio consummata, ut in Genesi: “Fecitque ei tunicam talarem,” id est, actionem in bonitate perseverantem. Tunica, occupatio saeculi, ut in Cantico: “Exui me tunica mea,” id est, abieci a me, qua quondam implicabat, occupationem saecularem. Tunica, corpus humanum, ut in Iuda. “Odientes eam, quae carnalis est, maculam tunicam,” id est, abhorrentes illud, quod carnalibus desideriis subiacet inquinatum corpus. Tunica, interiora delicta, ut in Evangelio: “Et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium,” id est, si quis te admonet ut delicta tua interiora abiicias, abiice et exteriora.