Rupes
Rupes sunt sancti angeli, ut in Iob: “Et inaccessis rupibus,” quod devota anima per desideria gaudium contemplatur angelorum, ad quos per spiritum necdum accedere valet. Rupes, praedicatores, ut in Iob: “Transferuntur rupes de loco suo,” quod praedicatores sancti Iudaeam deserentes ad gentes transmigrabant. Rupes, potentes saeculi, ut in Ieremia: “Onagri steterunt in rupibus,” quod Iudaei innitebantur saeculi potentibus. Rupes, quilibet indurati, ut in Ezechiele: “Haec dicit Dominus rupibus et vallibus,” quod Dominus aliquando sicut humiles, sic quoque per internae inspirationis suae locutionem visitat induratos.