Caro
Caro Christi vel illa est quam in altari sumimus, de qua dicitur: “Caro nostra vere est cibus,” vel illa quae fixa est in ligno, de qua in psalmo: “Caro mea immutata est propter Deum,” id est, in gloriam immortalitatis, propter gratiam spiritualem. Caro, peccatum, ut in Iob: “Operui cinere carnem meam,” id est, detexi humilitate poenitentiae culpam meam. Caro per naturam dicitur, “caro de carne mea,” quod naturaliter femina de viro est. Caro, infirmus quilibet, ut in psalmo: “Recordatus est quod caro sunt,” id est, novit radicem, quod fragiles sunt. Caro, dilectio carnalis, ut in Iob: “Tabescet caro illius,” id est, marcescet caro. Caro, immortalitatis corruptio, ut in Paulo: “Caro et sanguis regnum Dei non, etc.,” id est, corruptio incorruptelam non possidebit. Caro, carnalis quisque, ut in Genesi: “Non permanebit Spiritus meus in homine, quod caro est,” id est, non poterit esse spiritualis, quandiu studet esse carnalis. Caro, totus homo, ut in Paulo: “Manifesta sunt opera carnis,” id est, hominis, non enim solius carnis, sed animi sunt vitia, quae numerantur. Caro, sapientia carnalis, ut in Evangelio: “Caro et sanguis non revelavit tibi,” id est, inflatio carnalis sapientiae et scientiae non manifestavit tibi. Caro, concupiscentia, ut in Paulo: “Caro concupiscit adversus spiritum,” id est, carnis concupiscentia contra animam. Caro, mollities, ut in Genesi: “Tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea,” quod robur Dominus nonnunquam a nobis aufert, et mollitiem in nobis esse permittit. Per carnes sententias sacrae Scripturae, ut in Exodo: “Edent carnes nocte illa assas igni,” id est, in obscuritate vitae praesentis, sententiis sacrae Scripturae refici debemus. Per carnem, discipuli Christi, ut in Iob: “Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os,” quod fugientibus discipulis Christo milites in sua passione astiterunt. Per carnem humiles doctrinae, ut in psalmo: “Pluit super eos sicut pulverem carnes,” id est, doctrinas dedit eis humiles, ad actiones pertinentes. Per carnem infirma opera, ut in Parabolis: “Vita carnium,” quod si minute innocentia custoditur, et si qua sunt foris infirma, roborantur. Per carnem impii, ut in Deuteronomio: “Gladius meus devorabit carnes,” id est, iudicium meum condemnabit impios. Per carnem poenae reproborum, ut in Apocalypsi: “Ut manducetis carnes regum et tribunorum,” id est, ut delectemini de cruciatu reproborum, tam maiorum quam minorum.