Pater
Pater est Deus creator, ut in Parabolis: “Oculum qui subsannat patrem,” id est, haereticum, qui deridet Deum creatorem. Pater, praelatus quilibet, ut in libris Regum: “Pater mi, pater mi, currus Israelis et auriga eius,” id est, praelate meus, qui portas et ducis. Pater, protoplastus, ut in Psalmis: “Pater meus et mater mea dereliquerunt me,” id est, Adam et Eva peccato exposuerunt me. Pater, quilibet superior, ut in libris Regum: “Quis pater eius?” id est, quis superior eo? Pater, mundus iste, ut in Ieremia: “Maledictus qui annuntiavit patri meo dicens: Natus est tibi puer masculus,” id est, qui per adulationem opere meo fecit me a mundo laudari. Pater, diabolus, ut in Evangelio: “Vos ex patre diabolo estis,” quod eos diabolus etsi non creavit, aut genuit, tamen persuasit et tenuit.