Exercitus
Exercitus est multitudo angelorum, ut in libris Regum: “Omnem exercitum coeli assistentem ei,” quod multitudo angelorum Deo assistit. Exercitus, coetus daemonum, ut in cantico Exodi: “Et exercitum eius deiecit in mare;” quod Deus multitudinem daemonum damnavit in inferno. Exercitus, vitia, ut in Iob: “Et ululatum exercitus,” id est, strepitum vitiorum. Per exercitum, sancti martyres, ut in Apocalypsi: “Exercitus, qui sunt in coelo, sequebantur eum,” id est, martyres qui erant in mundo, imitabantur Christum.