Intestina
Intestina sunt arcana verba Dei, ut in Exodo: “Caput cum pedibus et intestinis,” non divinitatis Christi mysterium et humanitatis atque secretorum verborum Dei spiritualiter intelligetis. Intestina, interiora mentis nostrae, ut in Levitico: “Lotis intestinis aqua,” quod tunc placet Deo sacrificium nostrum, si mentis nostrae interiora compunctionibus mundata fuerint.