Hodie
“Hodie genui te,” ait Pater ad Filium: quanquam possit dies ille in prophetia dictus videri, quando secundum carnem natus est, ut “genui” intelligatur gigni feci, tamen quod hodie praesentiam significat, et in aeternitate non praeteritum est quidquam, quasi desierit esse; nec futurum est, quasi nondum sit; sed praesens tantum, quod quidquid est semper aeternum divinitus. Sed id dictum accipitur: “Ego hodie genui te,” vel notat specialiter illum diem, quo de matre natus est sine patre, iuxta id quod angelus pastoribus ait “Annuntio vobis gaudium magnum, quod natus est vobis hodie salvator.” Sed cum nox fuerit, quaeri potest, cur angelus hodie dixit? Sed nocte natus aptissime hodie nasci dicitur, cuius nativitas vetustas mundi tenebras depulisse non ignoratur. Huic simile est quod Marcus Evangelista refert dixisse Dominum beato Petro caeteris fidentiori: “Amen, dico tibi, quod tu hodie in hac nocte, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.” Hodie notat passionis utilitatem: in hac nocte, acerbitatem. Hodie significat omne tempus genere, iuxta illud: “Hodie, si vocem eius audieritis,” supplendum est a superiori, tunc populus eius et oves eius eritis, “nolite obturare corda vestra:” emollite potius ea, tanquam mollis cera imaginem regis nostri recipere valeant.