Sudes
Sudes sunt consilia sanctorum, ut in Iob: “Et in sudibus perforabit nares eius,” quod per acuta sanctorum suorum consilia Dominus versutias diaboli destruet. Sudes, iniqui, ut in libro Iosue: “Sint vobis sudes in oculis vestris,” quod reprobi claritatem verae lucis auferunt sanctis, si eos imitantur.