Angulus
Angulus designat locum humilem, ut in Parabolis: “Melius est sedere in angulo domatis,” hoc est, in loco humili, “cum pace, quam in sublimi cum discordia.” Angulus designat coniunctionem, ut in Psalmis. “Hic factus est in caput anguli,” quod Christus utrumque populum coniunxit. Per angulum terminos huius mundi, ut in Exodo: “Duae tabulae erigantur, post tergum tabernaculi,” quod contra diabolum in mundi huius terris adveniente fine sancti Enoch et Elias erigentur opera simulatae mentes pravorum, ut in Sophonia: “Dies Domini super angulos excelsos:” quod vindicta percutiet corda pravorum, quae propter elevationem excelsa sunt, et propter duplicationem anguli vocantur.