Esca
Esca, corpus Christi, ut in Psalmis: “Escam dedit timentibus se,” id est, carnem suam dedit iis qui timent eum. Esca refectio patriae coelestis, ut in Iob: “Inde contemplatur escam,” quod speculatur quanta est satietas in coelo. Esca, simplex doctrina, ut in Psalmis: “Qui dat iumentis escam ipsorum,” id est, impertit idiotis doctrinam eis congruentem. Esca, desiderium, ut in Psalmis: “Dat illis escam in tempore,” id est, ut placeat desiderium eorum. Esca, quilibet sanctus, ut in propheta: “Esca eius electa,” quod et virum sanctum incorporare diabolus studet. Per escam, sacrificia legis: ut in Paulo: “Non escis, quae non profuerunt sperantibus in illis,” id est, non umbratitiis sacrificiis, quae non profuerunt confidentibus in illis.