Filius
Filius est Christus, ut in Psalmis: “Salvum fac filium ancillae tuae,” illius videlicet quae ait: “Ecce ancilla Domini.” Filius, quodlibet membrum Ecclesiae, ut in Evangelio: “Deferebatur unicus mortuus filius matris suae,” quod omnis qui ad vitam poenitendo redit, filius est Ecclesiae. Filius, populus Iudaicus, ut in Evangelio: “Erat senior filius in agro;” quod vocato ad fidem populo gentili, plebs Iudaica in exterioribus per errorem versatur. Filii alieni sunt Iudaei, qui inveterati sunt, dum in veteri homine remanserunt. Filii alieni haeretici sunt, id est, qui praedicant errorem, “quorum os locutum est vanitatem, et dextra eorum, dextra iniquitatis.” Filius, populus gentium, ut in Evangelio: “Filius meus mortuus fuerat, et revixit,” id est, populus gentilis in mortem cecidit per incredulitatem, redit ad vitam per fidem. Per filios angeli, ut in Iob: “Quadam die, cum venissent filii Dei,” quod boni angeli summi Patris filii sunt. Per filios apostoli, ut in Evangelio: “Filii sponsi non possunt lugere,” id est, apostoli Christi dolere. Per filios Iudaei, ut in Evangelio: “Non est bonum, sumere panem filiorum, id est, salutem Iudaeis destinatam. Per filios viri sancti, ut in Epistola Ioannis: “Nunc filii Dei sumus,” quod per fidem et bona opera ex Deo nascimur. Per filios illi qui de bona vita redeunt ad iniquitatem, ut in Psalmis: “Filii alieni mentiti sunt mihi, et claudicarunt a semitis tuis,” quod a bonis actibus recesserunt et ad peccata redierunt. Per filios sequaces aliorum, ut in Iob: “Longe fient filii impii a salute;” quod qui impium quemlibet ad iniquitatem sequuntur, ad veram salutem non pertingunt, iuxta id: “Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in bello;” quod multi in Ecclesia, qui sequaces fructificantium apostolorum cognominantur, intente Scripturas legunt, contra peccantes tela verborum iaciunt, sed in fervore propriae tentationis deficiunt. Per filios auditores cuiuslibet haeretici, ut in Iob: “Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt,” quod omnes qui haeretici doctrinam suscipiunt, quotquot fuerint, ad damnationem perveniunt. Per filios homines a Deo creati, ut in Iob: “Orabam filios uteri mei,” id est, homines, quos creando genui, ipse homo factus humiliter exoravi. Per filios, bona opera, ut in Paulo: “Salvabitur mulier per filiorum generationem,” id est, anima fidelis per bonorum operum multitudinem; item iuxta illud: “Et videas filios tuos,” id est, praemia bonorum operum. Filia archisynagogi in domo mortua, est homo peccans occulte. “Filius viduae extra portam delatus,” est homo, peccans publice. “Lazarus quatriduanus,” qui peccat putenti consuetudine.