Fluvius
Fluvius est abundantia internae refectionis, ut in Apocalypsi: “Ostendit mihi fluvium aquae vivae,” id est, revelavit copiam aeternae refectionis. Fluvius, vita saecularis, ut in Iob: “Absorbebit fluvium, et non mirabitur,” quod pro magno diabolus non habet, quod sibi saeculares incorporat. Fluvius, ultimum examen, ut in Daniele: “Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius,” quod destructum illud examen reprobos ad aeternum rapiet ardorem. Per fluvium verba prophetarum, ut in Iob: “Profunda quoque fluviorum scrutatus est,” id est, per obscuritates verborum propheticorum rimatus est. Per fluvium sapientia saecularis, ut in cantico Habacuc: “Fluvios scindes terrae,” quod, ut ait Apostolus:” Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi.”