Nix
Nix est vir sanctus, ut in Ieremia: “Candidiores Nazaraei eius nive,” id est, continentes eius aliis viris sanctis mundiores erant. Nix, quilibet peccator, ut in Psalmis: “Qui dat nivem sicut,” quod ab illo nonnunquam quasi a veste circumdatur, qui prius in peccato frigidus erat. Nix, corda gentium, ut in Iob: “Nunquid ingressus es thesauros illius ?” quod Dominus corda gentium intravit. Nix, aeterna damnatio, ut in Iob: “Qui timent pruinam, irruet super eam nix,” quod qui praesenti nolunt tribulatione pro Deo affligi, damnatione aeterna feriuntur. Nix, desiderium coeleste, ut in Iob: “Si lotus fuero aquis vivis,” id est, si mundus fuero effectus desiderii coelestis compunctionibus.