Frumentum
Frumentum, Christus, ut in Evangelio: “Nisi granum frumenti mortuum fuerit,” quod Christus, dum morte carnis in terram cecidit, totum mundum multiplici messe replevit. Frumentum, quilibet iustus, ut in Iob: “Frumentum desiderat nubes,” id est, iustus quilibet praedicatores. Frumentum, opus spirituale, ut in Iob: “Pro frumento oriatur mihi tribulus,” id est, si fructuose Ecclesiae non profui, et opus spirituale perdam, et peccatum incurram. Frumentum, Scriptura sacra, ut in Psalmis: “Ex adipe frumenti satiat te,” id est, spirituali intelligentia sacrae Scripturae refecit te. Frumentum, virtutes, ut in libro Iudicum: “Iero autem frumentum excussit a paleis,” id est, sanctus quilibet, virtutes dividit a vitiis se: qui cum a paleis frumentum excuteret, Angelus vidit, ad cuius imperium protinus haedum coxit, carnes supra petram posuit, iusque carnium desuper fudit, quae Angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra, consumpsit. Frumentum excutere, est virtutes a vitiis secernere. Hoc agentibus angelus apparet, id est, Deus gratiam exhibet, qui haedum praecipit immolari, hoc est, peccatorem per poenitentiam mortificari. Carnes haedi supra petram ponere carnalia peccatoris opera in Christi permutatione disponere. Ius etiam carnium desuper fundere, est carnalia desideria propter Christum penitus abiicere. Haec angelus virga tetigit, cum divina virtus poenitentiam nostram et conversionem non deserit. Nam ignis de petra exiens et ius consumpsit, quod sordes operis et cogitationes divinus amor + exivit. Frumentum, sermo doctrinae, ut in Genesi: “Det tibi Deus abundantiam frumenti;” id est, conferat tibi Deus copiam eloquii et doctrinae spiritualis, “vini et olei.” Frumenti, videlicet ut docearis recte in mundo conversari, vini vero, ut ad contemptum Sadducaeorum inebrieris. Olei autem, ut ad amplexum sponsi alliciaris. Haec nimirum abundantia unde procedit, nisi de rore coeli et pinguedine terrae, hoc est, de gratia Christi, et fecunditate Ecclesiae. Frumentum est in Proverbiis; vinum in Ecclesiaste, oleum in Cantico canticorum. Frumentum, delectatio carnis, ut in Psalmis: “A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt,” id est, delectatione carnali reprobi repleti sunt: frumentum, ad crapulam; vinum, ad ebrietatem; oleum, ad superfluam huius vitae pertinet curam, de quibus Dominus in Evangelio: “Attendite,” inquit, “vobis, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae.” Frumentum in sole in segete tangitur, quod + intus in hac vita ratio superni luminis, illustratur: pluvias accipit, quod veritatis eloquio pinguescit: ventis committitur, quod tentationibus exercetur: paleas portat, quod pravos sibi superiores tolerat: vel area trituratur, ut a palearum connexione solvatur, quod dum corruptionis flagella percipit, a societate carnalis + non mundior recedit: relictis paleis ad horreum ducitur, quod foris remanentibus reprobis, iustus ad aeterna gaudia sublevatur.