Armilla
Armilla est divina misericordia, ut in Iob: “Aut armilla perforabis maxillam eius,” quod circumplectens nos undique divina misericordia a potestate nos diaboli eruit a iustificato, ut in Genesi: “Cognosce cuius est annulus et armilla,” quod a Christo habet Ecclesia et fidem et iustificationem. Per armillas opera propositorum, ut in Isaia: “Armilla et inaures,” id est, opera praelatorum et obedientias subditorum. Per armillas actiones quae pertinent ad Decalogum, ut in Genesi: “Et armillas siclorum decem,” quod opera Decalogi sancta Ecclesia suscipit.