Atrium
Atrium est sancta Ecclesia, ut in Psalmis: “Adorate Dominum in atrio sancto eius,” id est, servite ei in Ecclesia sancta eius. Atrium, mundus: “Fortis armatus custodit atrium suum,” id est, diabolus possedit hunc mundum. Atrium, amplitudo fidelium, ut in Ezechiele: “Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum,” quod fideles in longanimitate spei bonorum operum perfectionem habent. Atrium, circuitus saecularis, ut in Evangelio: “Petrus in atrio principis sacerdotum cum ministris stabat ad ignem,” quod Dei negator in circuitu saeculari ad desideria carnis manet. Atrium, plebs infidelis, ut in Apocalypsi: “Atrium, quod est foris templum, eiice foras,” id est, eos, qui ad fidem intrare nolunt, a communione fidelium sequestrandos esse demonstra. Per atrium prophetae et apostoli, ut in Psalmis: “Introite in atria eius,” id est, apostolis et prophetis eius conformes estote. Per atria, praecepta charitatis, ut in Psalmis: “In atriis domus Dei nostri,” id est, in mandatis, per quae omnia communia fiant. Per atrium, secreta coeli, ut in Psalmis: “Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini,” id est, desiderat Spiritus meus pertingere ad coeli secreta.