Comae
Comae sunt catervae sanctorum, ut in Cantico: “Comae eius sicut elatae palmarum,” quod sancti viri spiritualem victoriam semper exercent. Comae, cogitationes mentis, ut in Cantico: “Comae eius in purpura regis iuncta canalibus,” quod cogitationes animae devotae passionem Christi ad exemplum sibi repraesentant.