Lac
Lac est ordo nostrae conceptionis, ut in Iob: “Sicut lac mulsisti me,” id est, ex carne conceptus sum. Lac, simplex doctrina; ut in Paulo: “Lac vobis potum dedi escam,” id est, simplicia vobis praedicavi, non fortia. Et alibi: “Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo.” Lactis nomine simplices auditores intellige, dicente sponso in Cantico: “Bibi vinum meum cum lacte meo;” quod et fortes coelestium praedicatores et simplices auditores ad interiora coelestis regni quasi vitia mea trahendo perduxi. Lac, innocentia, ut in Cantico: “Quae lacte sunt lotae,” id est, quae sunt innocentia purgatae. Lac, bona actio, ut in Isaia: “Bibe vinum et lac,” id est, exerce theoricam contemplationem et bonam actionem. Lac, blandimentum peccati; ut in Exodo: “Non coques haedum in lacte matris suae,” id est, non fovebis peccatorem in blandimento culpae suae. Lac, doctrina legis, ut in Genesi: “Dentes eius lacte candidiores,” quod verba Christi doctrina legis profundiora sunt. Lac, temporalis administratio, ut in Ieremia: “Candidiores lacte Nazaraei,” quod contemplativi illis qui temporalia administrant spiritualia sunt.