Generatio
Generatio est in bono, ut in Psalmis: “Haec est generatio quaerentium eum.” Generatio in malo, ut in Evangelio: “Generatio mala et adultera.” Illa est populus gentilis, quae Dominum per fidem quaesivit; hic vero, Iudaicus, qui a Deo per infidelitatem apostatavit. “Illa est generatio rectorum, quae benedicetur;” haec vero est “generatio prava et exasperans, generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo Spiritus eius.” Item, “generatio et generatio laudabit opera tua:” hoc est, omnis successio fidelium, “aut extendes iram tuam a generatione in generationem.” Duae sunt generationes; una Adae, quae carnalis est; altera Christi, quae spiritualis est, a qua sicut expelluntur mali Christiani, sic inseruntur boni, qui fuerunt ante adventum Christi. “Cogitationes cordis eius a generatione in generationem,” quod divinae dispositiones, quae rationabiliter factae sunt, manent in Iudaeis et gentibus: in Iudaeis, quod caecitas ex parte contigit in Israel; in gentibus autem, ut plenitudo intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. “Dominatio tua in omni generatione et generatione,” mortali et immortali. “Generatio rectorum benedicetur,” quod imitatores eorum vel opera remunerabuntur.